Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.8.1 Cic. Fam. 10.8.6 (English) >>Cic. Fam. 10.9.1

10.8.4 muniendi vero nosmet ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis ut, cum praeferremus sensus aperte, tum etiam invitis quibusdam sciri quid defensuri essemus non esset periculosum. ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae videbam. 10.8.5 quo nomine etiam C. Furnio legato, viro forti atque strenuo, plura etiam verbo quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad vos perferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et nos armari conveniret praecepimus. ex quo intellegi potest curam rei p. summae defendendae iam pridem apud nos excubare.

10.8.6 nunc cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines sed explorate iudicare volumus. legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei p. coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentis, provinciam omnium civitatium consensu paratissimam et summa contentione ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt ; ipse ita sum animo paratus, ut vel provinciam tueri vel ire quo res p. vocet vel tradere exercitum, auxilia provinciamque vel omnem impetum belli in me convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum possim morari.

10.8.7 haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis rei p. commodo laetabor ; sin ad societatem integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei p. incolumitate satis magnus est paratus ; eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis petendum videtur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.8.1 Cic. Fam. 10.8.6 (English) >>Cic. Fam. 10.9.1

Powered by PhiloLogic